monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 348

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 348
Proprium est, quod et eidem et ita semper accidit, ut unamquamque rem ab omnium communione discriminet, ut in homine risus. nam nec ridere quisquam nisi homo potest, nec homo, cum voluerit, quantum in eius natura est, ridere non potest. et differentia proprio eo distat, quod differentia unamquamque rem ab eo tantum distinguit, unde quaestio est, proprium vero ab omnibus. nam cum hominem a leone per differentiam volentes discernere dixerimus, quod leo ferus est, homo autem mitis, id solum videmur discernere, quod ad susceptum negotium pertinet. dicendo enim 'leo ferus est, homo mitis', nec hominem ab aliis mitibus animalibus nec leonem a ceteris bestiis seiunximus; cum vero hominem animal risibile dixerimus, eo a ceterorum animantium generalitate discrevimus.